Thursday, June 21, 2012

Utrum nomina et mythi paganorum divorum publice tacendi sint?

Ad tertium sic proceditur: videtur quod tacendi sint et nomina deorum paganorum, quamvis sint veri homines mortui, et non modo falsi dei et eorum historie. Scriptum est enim propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo quae ego non praecepi illi ut diceret aut ex nomine alienorum deorum interficietur - set qui loquit de quendam divum paganorum nisi sit condempnando videtur aliqualiter prophetizare ex nomine alienorum deorum. Ergo omnino tacendi sunt.

Set contra est exemplum Sancti Augustini et Sancti Luce.

Respondeo esse dicendum quod apud Hebreos quedam fuit horror nominum alienorum deorum, immo maior post sacrilegium Antiochi Epiphani. Est et apud Lucam etnicum, non apud Mattheum Hebreum quod dicitur de precepto Cesaris Augusti. Set revera quid dicit Cesarem Augustum esse hominem vel edidisse edictum non prophetizat ex nomine Divi Augusti, et qui dicit deos paganorum plus fecisse ad ostentationem quam ad utilitatem cultorum (ut Sanctus Augustinus commentando historiam apud Livium) non prophetizat ex nomine deorum in Capitolio cultorum. Immo, apud perfectos, sicut episcopi et monachi sunt, divina nomina et pagane historie non sunt prendende in conversationem quotidianam, sicut patet ex epistula quedam Sancti Gregorii Pape. Sicut patet ex responso episcopi, puto Burdigalensis, licitum est laicis legere Eneida in eruditionem et immo episcopis docere eam si laici non adsunt sufficienter docti ut id facerent. Per quod patet responsum ad obiectum.

No comments: