Thursday, April 19, 2012

Lateranense V Concilii Sessio X

Leo PP X, in conc. Lateranense V
Sessio X, 4 maii 1515


De reformatione Montium Pietatis

Leo episcopus servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam, sacro approbante concilio. Inter multiplices nostrae sollicitudinis curas, illam in primis suscipere pro nostro pastorali officio debemus, ut quae salubria, et laudabilia, ac catholicae fidei consona, et bonis moribus conformia, nostro tempore non solum enucleentur, verum etiam ad posteros propagentur: et quae materiam scandali praebere possent, penitus succidantur, et radicitus extirpentur, nec pullulare usquam sinentur, ea in agro dominico et vinea Domini sabaoth dumtaxatconseri permittendo, quibus fidelium mentes pasci spiritualiter possint, eradicatis zizaniis et oleastri sterilitate succisa. Sane cum olim inter nonnullos dilectos filios sacrae theologiae magistros ac iuris utriusque doctores, controversiam quandam non sine populorum scandalo et murmuratione exortam et nuper his diebus innovatam esse comperimus circa pauperum relevationem in mutuis eis publica auctoritate faciendis, qui montes pietatis vulgo appelantur, quique in multis Italiae civitatibus ad subveniendum per huiusmodi mutuum pauperum inopiae, ne usurarum voragine deglutiantur, a civitatum magistratibus et aliis Christi fidelibus sunt instituti atque a sanctis viris divini verbi praeconibus, et laudati, et persuasi, ac a nonnullis etiam summis pontificibus praedecessoribus nostris probati et confirmati sint, ne praefati montes a christiano dogmate dissonantes, vel non utraque parte diversimode sentiente atque praedicante. Nonnullis enim magistris et doctoribusdicentibus eos montes non esse licitos, in quibus aliquid ultra sortem pro libra, decurso certo tempore per ministros huius montis ab ipsis pauperibus, quibus mutuum datur, exigitur, et propterea ab usurarum crimine iniustitiave , seu ab aliqua certi specie mali mundos non evadere, cum Dominus noster, Luca evangelista attestante (6:35), aperto nos praecepto obstrinxerit, ne ex dato mutuo quidquam ultra sortem sperare debeamus. Ea enim propria est usurarum interpretatio, quando videlicet ex usu res, quae non germinat, nullo labore, nullo sumptu, nullove periculo lucrum foetusque conquiri studetur. Addebant etiam iidem magistri et doctores, in his montibus neque commutativae neque distributivae iustitiae fieri satis, cum tamen iustitiae terminos contractus huiusmodi excedere non debeant, si debeant approbari; idque praeterea probare nitebantur, quia impensae pro huiusmodi montium conservatione a pluribus (ut aiunt) debitae a solis pauperibus quibus mutuum datur extorquatur: pluraque interdum ultra necessarias et moderatas impensas, non absque specie mali ac incentivo delinquendi, quibusdam aliis personis (ut inferre videntur) exhibeantur. Aliis vero pluribus magistris et doctoribus contra asserentibus, et in multis Italiae gymnasiis verbo et scripto conclamantibus pro tanto bono, tamque reipublicae pernecessario, modo ratione mutui nihil petatur, nihil speretur: pro indemnitate tamen eorumdem montium huismodi lucro, idque moderatum et necessarium ab his, qui ex huiusmodi mutuo commodum recipiunt, licite ultra sortem exigi et capi posse nonnihil licere, cum regula iuris habeat, quod qui commodum sentit, onus quoque sentire debeat, praesertim si apostolica accedat auctoritas. Quam quidem sententiam a felicis recordationis Paulo II, Sixto IV, Innocentio VIII, Alexandro VI et Iulio II Romanis pontificibus praedecessoribus nostris probatam, a sanctis quoque ac Deo devotis, et in magna ob sanctitatis opinionem existimatione habitis evangelicae veritatis preadicationibus praedictam esse ostendunt. Nos super hoc (prout nobis est ex alto concessum) opportune providere volentes, alterius quidem partis iustitiae zelum, ne vorago aperiretur usurarum, alterius pietatis et veritatis amorem, ut pauperibus subveniretur: utriusque vero partis studium commendantes, cum haec ad pacem et tranquillitatem totius reipublicae christianae spectare videantur, sacro approbante concilio, declaramus et diffinimus, montes pietatis antedictos per respublicas institutos, et auctoritate sedis apostolicae hactenus probatos et confirmatos, in quibus pro eorum impensis et indemnitate aliquid moderatum ad solas ministrorum impensas et aliorum rerum ad illorum conservationem (ut praefertur) pertinentium, pro eorum indemnitati dumtaxat ultra sortem absque lucro eorumdem montium recipitur, neque speciem mali praeferre, nec peccandi incentivum praestare, neque ullo pacto improbari, quinimo meritorium esse, ac laudare et probari debere tale mutuum, minime usurarium putari, licereque illorum pietatem et misericordiam populis praedicare, etiam cum indulgentiis a sancta sede apostolica eam ob causam concessis: ac deinceps alios etiam similes montes cum apostolicae sedis approbatione erigi posse: multo tamen perfectius, multoque sanctius fore, si omnino tales montes pietatis gratuiti constituerentur, hoc est, si illos erigentes, aliquos census assignarent quibus si non omni, saltem vel media ex parte huiusmodi montium ministrorum solvantur impensae, ut ad leviorem aeris solvendi portionem medio hoc pauperes gravari contingat, ad quos, cume huiusmodi census assignatione, pro impensarum supportatione exigendos Christi fideles maioribus indulgentiis invitandos esse decernimus. Omnes autem religiosos et ecclesiasticas et saeculares personas, qui contra praesentis declarationis et snactionis formam de cetero praedicare seu disputare verbo vel scriptis ausi fuerint, excommunicationis latae sententiae poenam, privilegio quocumque non obstante, incurrere volumus, non obstantibus praemissis ac constitutionibus et ordinationibus apostolicis, ceterisque contrariis quibuscumque. Nullo ergo ... Si quis autem ...

No comments: