Saturday, January 28, 2012

Capitulum XI

Errores de mundo et mundi eternitatem
  • 1 (4). Quod nichil est eternum a parte finis, quod non sit eternum a parte principii.
  • 2 (6). Quod redeuntibus corporibus celestibus omnibus in idem punctum, quod fit in xxx sex milibus annorum, redibunt idem effectus qui sunt modo.
  • 3 (9). Quod non fuit primus homo, nec erit ultimus, immo semper fuit et semper erit generatio hominis ex homine.
  • 4 (10). Quod generatio hominis est circularis, eo quod forma hominis redit pluries super eandem partem materie.
  • 5 (12). Quod quia socrates factus est non receptibilis eternitatis, si debet esse eternus, necesse est ut transmutetur natura et specie.
  • 6 (87). Quod mundus est eternus quantum ad omnes species in eo contentas ; et quod tempus est eternum, et motus, et materia, agens et suscipiens ; et quia est a potentia dei infinita, et impossibile est innouationem esse in effectu sine innouatione in causa.
  • 7 (88). Quod nichil esset nouum, nisi celum esset uariatum respectu materie generabilium.
  • 8 (89). Quod impossibile est soluere rationes philosophi de eternitate mundi, nisi dicamus quod uoluntas primi implicat incompossibilia.
  • 9 (94). Quod duo sunt principia eterna, scilicet corpus celi et anima eius.
  • 10 (95). Quod tria sunt principia in celestibus : subiectum motus eterni, anima corporis celestis et primum mouens desideratum. - Error est quoad duo prima.
  • 11 (98). Quod mundus est eternus, quia omne quod habet naturam per quam possit esse in toto futuro, habet naturam per quam potuit esse in toto preterito.
  • 12 (99). Quod mundus, licet sit factus de nichilo, non tamen est factus de nouo ; et quamuis de non esse exierit ad esse, tamen non esse non precessit esse duratione, set natura tantum.
  • 13 (100). Quod theologi dicentes quod celum quandoque quiescit arguunt ex falsa suppositione ; et quod dicere celum esse et non moueri est dicere contradictoria.
  • 14 (101). Quod infinite precesserunt celi reuolutiones, quas non fuit impossibile comprehendi a prima causa, set ab intellecto creato.
  • 15 (107). Quod elementa sunt eterna. Sunt tamen facta de nouo in dispositione quam modo habent.
  • 16 (137). Quod quamuis generatio hominum possit deficere, uoluntate primi tamen non deficiet, quia orbis primus non tantum mouet ad generationem elementorum, set etiam hominum.
  • 17 (156). Quod si celum staret, ignis in stupam non ageret, quia natura deesset.
  • 18 (186). Quod celum numquam quiescit, quia generatio inferiorum, que est finis motus celi, cessare non debet ; alia ratio, quia celum suum esse et suam uirtutem habent a motore suo, et hec conseruat celum per suum motum. Vnde si cessaret a motu, cessaret ab esse.
  • 19 (200). Quod euum et tempus nichil sunt in re, set solum in apprehensione.
  • 20 (201). Quod qui generat mundum secundum totum ponit uacuum, quia locus necessario precedit generatum in loco ; et tunc ante mundi generationem fuisset locus sine locato, quod est uacuum.
  • 21 (202). Quod elementa prima generatione facta sunt ex illo chaos, set sunt eterna.
  • 22 (203). Quod uniuersum non potest deficere, quia primum agens habet transmutare eternaliter uicissim, nunc ad istam formam, nunc ad illam, et similiter materia nata est transmutari.
  • 23 (205). Quod tempus est infinitum quantum ad utrumque extremum : licet enim impossibile sit infinita esse pertransita quorum aliquid fuit pertranseundum, non tamen impossibile est infinita esse pertransita quorum nullum fuit pertranseundum.
  • 24 (90). Quod naturalis philosophus simpliciter debet negare mundi nouitatem, quia innititur causis et rationibus naturalibus. Fidelis autem potest negare mundi eternitatem, quia innititur causis supernaturalibus.
  • 25 (91). Quod ratio philosophi demonstrans motum celi esse eternum non est sophistica ; et mirum est quod homines profundi hoc non uident.
  • 26 (184). Quod creatio non est possibilis, quamuis contrarium tenendum sit secundum fidem.
  • 27 (185). Quod non est uerum quod aliquid fiat ex nichilo, neque factum sit in prima creatione.
  • 28 (217). Quod creatio non debet dici mutatio ad esse. - Error, si intelligatur de omni modo mutationis.